monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 93 > sectio 35 > sectio 13 > sectio 15 > sluMscr.Dresd.App.1092.258 > csg864.405 > sectio 21 > sectio 37 > Psalmi, 114 > sectio 10 > sectio 1 > 30 > F > Psalmi, 131 > bnfGrec107.251 > 249 > 247 > sectio 73 > sectio 26 > cb125.135r > bavPal.lat.1663.240 > cpl1661.83 v > sectio 18 > Psalmi, 40 > sluMscr.Dresd.A.145.b.65 > sectio 41 > sluMscr.Dresd.App.1092.242 > sectio 27 > 36 > 10 > Psalmi, 58 > cb125.132v > 29 > 108 > sectio 18 > sectio 16 > sectio 41 > H > Genesis, 30 > csg42.243 > bavPal.lat.1663.243 > O > 40
Isidorus, Differentiae, 2, XXXIX <<<    

XL De distinctionibus quatuor vitiorum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

159 Contra haec tamen quatuor virtutum genera, totidem vitia philosophi opposita dicunt: metum, et gaudium, cupiditatem, et dolorem; nos autem haec ipsa non perfecta vitia, sed media nuncupamus, eo quod propter diversitatem morum ad utrumque parata sunt, et modo ad bonum, modo ad malum, pro arbitrii voluntate, vertuntur. Sic enim nonnullae male usae virtutes ex se vitia gignunt: veluti si ex mansuetudine interdum nascatur torpor, et ex pietate dissolutio disciplinae, vel ex iustitia crudelitatis immoderata vindicta. Ita quatuor ista, si bene utantur, virtutes sunt; sin minus, ex virtutibus in vitia transeunt.
160 Hoc modo denique, cum quisque metuit peccare, vel cupit beatificari, dolet pro peccatis, gaudet in bonis operibus, iam tum hi motus, qui ab amore studioque procedunt, pro virtutibus accipiuntur. At contra, dum quisque metu carendi re aliqua terrena tenetur, vel dolore amissae rei frangitur, dumque rerum temporalium cupiditate inflammatur, aut gaudio adeptae rei extollitur, tunc non virtutes sed vere vitia nuncupantur. Ex his autem duo sunt futuri temporis, antequam quid eveniat, metus et cupiditas; alia duo praeteriti, cum quid acciderit, gaudium et dolor.
161 Octo sunt autem perfecta, vel principalia vitia, quae omne genus humanum inquietant, ex quibus vitiorum turba exoritur copiosa, id est: gulae concupiscentia, fornicatio, avaritia, invidia, tristitia, ira, inanis gloria, novissima dux ipsa et harum radix superbia. Ex quibus omnibus duo sunt carnalia, fornicatio et ingluvies ventris; reliqua spiritualia.
162 Quae quidem in membris suis taliter distinguuntur. Gulae concupiscentia in quinque modis distinguitur: primo modo, si ante tempus cibos quis appetat, sicut Ionathan gustu mellis ieiunium solvit. Secundo modo, si lautiores escas quaerat, sicut populus, eremi manna contempto, carnes Aegyptias concupivit. Tertio modo, si diligentius quisquam communes cibos procuret, sicut filii Heli extra morem crudam ab offerentibus carnem tollebant, quam sibi accuratius praepararent. Quarto modo, si viles escas nimium quisque sumat. Unde et propheta Sodomam de panis saturitate accusat. Quinto modo, si quis ex desiderio quodcunque sumat, sicut Esau pro lenticulae concupiscentia perdidit primogenita sua.
163 Fornicatio quoque trimodo genere discernitur. Primo quidem, dum per voluptatem luxuriae commistio carnis expletur; altero, dum sola attrectatione luxus carnis per immunditiam provocatur; tertio, dum intentione turpis cogitationis nocturna quisque illusione polluitur. Est et quartum genus fornicationis iuxta Scripturam, omnis, scilicet, illicita corruptio mentis, sicut idololatria et avaritia, ex quibus fit praevaricatio legis propter illicitam concupiscentiam.
164 Porro avaritia in geminam distingutur poenam, id est in concupiscentiam augendae rei, et in metum rei carendae. Sicut etiam quidam ait: Non enim unquam expletur neque satiatur cupiditatis sitis. Neque solum ea quae habent amore augendi excruciantur, sed etiam amittendi metu.
165 Ipsa quoque invidia duplici afficitur flamma, id est, cum aut meliori invidet in id quod ipse non est, aut dum quemlibet consimilem esse sibi aequalem dolet.
166 Sequitur tristitia, cuius tria sunt genera, quarum prima, ut ait Cassianus, temperata et rationabilis, de delictorum poenitudine veniens; altera perturbata, irrationabilis, de anxietate mentis seu desperatione peccatorum exoriens; tertia de iracundia, vel de illato damno, vel desiderio praepedito procedens.
167 Iam vero inanis gloria quadripartitam habet iactantiam. Nam sunt qui habent dona et donantem ignorant. Et sunt qui se dicant dona accepisse praecedentibus meritis, non pro gratia largientis. Item quidam sunt qui quod non habent se habere per tumorem existimant. Item quidam sunt qui, contemnendo alios, se aliquid habere singulariter putant. Perniciosior autem est elatio de singularitate iactantiae veniens.
168 Ultima superbia, trimodam habet differentiam: primum namque genus superbiae est eorum qui per transgressionem culpae contemptui habent divina praecepta; secundum genus eorum qui ex observatione attolluntur mandatorum, et elatione virtutum; tertium genus est eorum qui per contumaciam mentis subdi dedignantur seniorum imperiis.
169 Quae quidem vitia, divinitus divina adiuvante gratia, e contrario curantur virtutibus. Gulae concupiscentiam reprimunt vigiliae et compunctio cordis; fornicationem exstinguit contritio cordis, et corporis afflictio, et oratio assidua, vel laboris exercitium, metus gehennae, et amor coelestis patriae; invidiam superat amor dilectionis fraternae. Et quia coeleste regnum non accipiunt nisi concordes, abiicere invidiam convenit et diligere fratrem.
170 Iram temperat patientia, et ratio aequanimitatis. Avaritiam subiugat eleemosyna, et spes aeternae retributionis. Tristitiam subiugant fraterna alloquia, et consolatio Scripturarum. Arrogantiam calcat metus, ne vana gloria delinitum animum a virtutibus cunctis excludat, et per iactantiam perdat semetipsum, et pereat. Iam superbiam deprimit exemplum humilitatis Christi, atque diabolicae metus ruinae. Qui dum vult esse quod non erat, et ipsum quod erat perdidit, et Tartari inferna promeruit.



Isidorus, Differentiae, 2, XXXIX <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 93 > sectio 35 > sectio 13 > sectio 15 > sluMscr.Dresd.App.1092.258 > csg864.405 > sectio 21 > sectio 37 > Psalmi, 114 > sectio 10 > sectio 1 > 30 > F > Psalmi, 131 > bnfGrec107.251 > 249 > 247 > sectio 73 > sectio 26 > cb125.135r > bavPal.lat.1663.240 > cpl1661.83 v > sectio 18 > Psalmi, 40 > sluMscr.Dresd.A.145.b.65 > sectio 41 > sluMscr.Dresd.App.1092.242 > sectio 27 > 36 > 10 > Psalmi, 58 > cb125.132v > 29 > 108 > sectio 18 > sectio 16 > sectio 41 > H > Genesis, 30 > csg42.243 > bavPal.lat.1663.243 > O > 40